- INA
- INAtenuissima chartae pars Festo; Plin. l. 13. c. 12. vero, ubi de chartae vitiis, ina e iunco papyri bibulo, filamentum est s. sibra iunci papyri, quae τῶ χαρτοποιῶν incuriâ, aut etiam fraude, mediis chartae glutinamentis inserta deprehendebatur, ad sarciendam, si forte, philurarum rimam aliquam qut rupturam. Dicit enim, Deprehenditur et lentigo oculis: sed inserta mediis glutinamentis ena e iunco papyri bibulo vix nisi literâ fundente se: tantum inest fraudis. Nempelentignosae maculae oculis deprehendebantur; non vero ina, nisi cum ad illam pervenerat calamus; tunc enim solide nitideque non formabatur litera, sed propter iunci bibulum, spargebatur eo loci et fundebatur atramenrum, ex quo intelligebatur ina aliqua subesse e papyri iunco, h. e. ἰνῶδές τι ἐκ τῆς παπύρου. Atque sic plus inerat fraudis in eiusmodi ina, quam in lentigine, vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo. Sed et excitabantur inarum filamenta ac fibrae, cum charta manibus ac mento faepe terebatur. Charta enim dum legebatur et evolvebatur, menro Lubiciebatur, quo modo multo usu detrita illa inae surgebant eamque faciebant horridam. Mart. l. 1. Epigr. 67. cuius Epigraphe dad furem de libro v. 6.—— —— charta,Quae trita duro non inhorruit mento.Vide infra in voce Mentum. Pari ratione flocci molles et tenues vestium, quos pecten fullonum spineus exitabat et polibat, inae dictae. Unde inea, inftrumentum illud spinis horridum, quo inae in vestibus erigebantur ae tenuabantur, ut pexa mollities in his surgeret. Ineae quoque ferreae, quibus linum pectebatur atque in mulras veluti tenues inas discriminabatur: eneas vocat Plin. l. 19. c. 1. Unde ἰνίζειν, tenuare, Graecis, quod et ἰνῶσαι et ἐξινῶσαι dixêre; ὑπέρινος, supra modum attenuatus, etc. Nempe Latini appellavêre inas, quos Graeci ἶνας, ab ἶς, ἶνος, nervus, fibra; unde vitales inae, apud Varronem de Re Rust. Idem Salmas. ad Solin. p. 392. Vide quoque supra in voce Aeneae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.